SUPIA vulgo SUIPPE

SUPIA vulgo SUIPPE
SUPIA, vulgo SUIPPE
fluv. Galliae, in pago Remensi. Oritur ad vicum Summum Supiam Somme Suippe, et Supiam municipium, quaternis quôque annô nundinis celebre, Iuncarium Ioncheri, Albam Ripam Auberive, Pontem Fabricatum Pont Faverge, Cellam, Warmerii Villam, Insulam, Alamannorum cortem Aumencour, Bertrici Cortem, Acutiorem Cortem Agulecourt alluit, atque apud Condate Conde in Axonam decurrit. Memoratur Frodoardo in hist. Eccl. Remensis. In illum influunt duo fluvioli, Pidus et Arna: quorum ille, vulgo Py, alluit vicos Summum Pidum Somme-Py, alias Sompi et Soupi, ad caput ipsius positum, vicum S. Mariae ad Pidum, ad S. Sulpicium S. Soupple et vicum S. Martini ac in Supiam effluit. Iste, vulgo Arne, ad fortem vicum habet Summa Harnam Somme Arne, et attingens vicos S. Petri et S. Clementis, similiter in Suniam delabitur. Hadr. Vales. Notit. Gall.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”